Acts 12

. Quaternio dicitur princeps quatuor militum. Sicut enim centurio centum, ita quaternio quatuor sub se milites habet. etc. RAB. Amplior enim gratia esset, si ipsi eum occiderent Judaei, quia princeps erat, non ipse Herodes, sicut et Jacobus. . etc. RAB. Quatuor difficultates cumulant custodiam: milites, catenae carcer, custodes. Signum praesentiae angeli Dei cujus praesentia soli Petro lumen praebebat, nec aliis refulgebat. RAB. Tactum corporalem, corpore ex aere sumpto, potuit habere angelus. . A culmine contemplationis ad hoc reversus est, quod in intellectu communi prius fuit. . etc. Et Dominum de tumulo egressum prima omnium mulier discipulis nuntiavit, ut ubi abundavit delictum, superabundaret et gratia. . HIER. Magna dignitas animarum: ut unaquaeque ab ortu nativitatis habeat angelum in custodiam sui delegatum. ID. Quod autem unusquisque nostrum habeat angelos, etc., usque ad isti sunt qui ascendunt et descendunt super Filium hominis. . etc. Donec narraret virtutem: vel tacere jubet, ne clamore gaudentium adventus ejus in civitate cognoscatur. . etc. Dum impietatem illicitae adulationis non exhorreret, respiciens paulo post imminentem et insistentem capiti suo vidit angelum, eumque sensit continuo exitii sui ministrum, quem prius noverat provisorem bonorum. Inde continuis septem diebus ventris dolore cruciatus, vitam violenter abrupit. . .
Copyright information for VulgGlossa